|
Res est magni laboris de partibus humani corporis loqui, quod tantum venit
mihi in mentem ingentis verborum numerationis memoria.
Pauca tamen de iis rebus dicam. In proximis diebus medicus dentarius visendus
est mihi quia valde dentes dolent; qua de causa pavorem ingentem sentio,
sed, velis nolis, hunc medicum visitare debeo ut sic meam dentaduram sanescat
et nunquam dolor dentium adsit.
Visitatio quoque medico pellis mihi facienda est; mágnum enim capillorum
casum habeo et hoc magnam sollicitudinem ad animam meam affert; fortasse
ille medicamentum quidam mihi praescribere posit.
Sunt denique multi homines qui hoc tempore in morbum casi sunt, tussis
aut febris aut vomitus causa. Valetudinaria igitur plena aegrotorum sunt
qui obstant ne alii aegri morbo gravi remediis eis idoneis utantur
CORPORIS HUMANI CANON
Inter
artifices Graecos figurae humanae archetypum, quod dicitur canon, institutum
est. Corpus athletarum heroumque sculptoris Policleti altitudinem septem
capitibus similem habebat, sed ille Apollo de Belvedere dictus octo et
dimidio. Hodie canon octo capitum praeferimus, siue de uiris siue de feminis
res agitur. Eorum copora similia sunt sed nonnullas differentias obseruare
possumus. Vir altior est, umeri latiores; femina cinctum angustum habet,
latas coxas, mammas et nates prominentes. Si corpus humanum in octo partes
secas, prima de ceruice usque ad mentum uenit, secunda usque ad papillas
(inter mulieres eae paululum cadunt); tertia sectio usque ad umbilicum
fere patet et cubitorum par est. Genitalia medium corpus tenent, natium
orae –si a tergo conspicis- inferius collocantur. Dimidium femoris
quintam partem significat, genua sextam, cum inter feminas sub os adueniat.
Tibiae et pedis digiti duas sectiones quae supersunt notant.
ANGELUS, MEUS AMICUS
Meus amicus cui nomen Angelus est, homo singulari specie mihi videtur.
Naturam suam dicendi conatum ego perficiam. Caput eius inusitata magnitudine
et collum amplum supra modum sunt. In sua facie nasus magnificus et augustus
praevalet. Umeri eius quadrati, carpi fortes et manus tanquam unci sunt.
Si quis eum oblique videret, mulierem proxime partum edituram illi videatur.
Suae nates sicut culei peponibus onusti sunt. Et quid dicam de cruribus
suis? Eorum talis immanis tuberculi species est. Pedum longitudo leucis
est mensurata et ungues sordidi in infinitum protendunt. Multi et pestiferi
halitus ex suis axillis emanant. Ore eius non verba excidunt sed asini
voces. Denique vellus atrum, densum et fetidum a primo natali die totum
corpus eius perfudit. Mihi vestram rationem reddite: nonne miraculum est
ut hic homo in hodiernum amicus meus fuerit?
|