Circulus Latinus Xerensis

Jesês Romero, Luciano Tesãn, Carmen Belmonte, Juan J. Cienfuegos, Laureano Plaza y José Hernández Vizuete (qui nos hoc anno conveniet)
Sessiones in NH Deversorio aut in Lyceo P.L. Coloma, Mercurii die hora quinta postmeridiana aguntur
Hoc in anno MMVI-VII Circulus in studium rationis optimae Latinitatem docendi secundum Oerbergi librum incumbet. Itemque aliquando nuntios ad oppida nostra pertinentes exarabit.
in aestate Conventus Academiae Latinitati Fovendae. Oratiuncula Iohannis in Colloquio.
Textus audibilis>> (modo novavimus)
«Antonius Annae suae
salutem dicit.
Si vales bene est, ego valeo*. Heri Hispalim perveni, quod notissimas Ferias
illic peragere cupio. Oppidum valde exornatum est, maxime* magnus is locus
ubi diem agere solent Hispalenses per vias equo spatiantes* atque in villulis,
quae linguâ vernaculâ ‘casetas’ appellantur, saltantes*.
Itinere* horam unam facto, cum in deversorium apud flumen Baeticum situm adveni,
cubiculum mihi multum placuit. Per fenestras enim naves in Baetico flumine
conspici possunt. Nunc opus mihi est sarcinas aperire, sed cum primum vestimenta
suo loco collocaverim, in viam iturus sum oppidum visum / lustratum. Laetus
autem omnino* non sum, quod apud me ipsa non ades.
Cura ut valeas. Dabam Hispali die XXIIº mensis Aprilis anno bismillesimo
septimo»
Lectionis
tertiae
Quaestiones
• Quid Marcus parentibus fatetur? Marcus fatetur se pravum puerum fuisse.
• Quid eis promittit? Se posthac bonum puerum futurum esse eis promittit.
• Num Iulius Marco credit? Iulius Marci promisso non credit.
• Qua de causa Iulius omnia facta esse putat? Quod Medus hodie Marcum
in ludum euntem et illinc redeuntem comitari non potuit.
• Cur Aemilia Marcum verberari non vult? Quod nec laudibus nec verberibus
meliorem fieri posse putat.
• Cur tabellarius a Davo dimissus est?- Quod cras Marcus ipse Iulii
epistulam magistro tradet.
• Quam ob rem Iulius mercedem magistro debitam solvere non vult? Quod
is magistrum nihil Marco docere posse putat.
Compendium
Epistula magistri a patre lecta, Marcus se numquam pravum puerum futurum esse promittit, sed Iulius Marci promisso non credit et Medum eum cubiculum includere iubet. Deinde, tabellario dimisso, magistro scripturus est epistulam quam cras magistro a Marco tradetur. In ea vero nihil de mercede quam magister ei poscit dicturus est, quod magister ipse “se nihil Marco docere posse” dicit. Aemilia tamen eum mercedem magistro solvere debere putat. (Carmen scripsit)
ab
XVIo usque ad XXum capitulum
Huius anni Exercitia
Exercitamenta huius et priorum Capitulorum (d.XII m. Mai.)